ISLANDIA

ISLANDIA
ISLANDIA
Germ. Istand, Gall. Islande, Ins. maris Sept. amplissima, nomen habet aglacie, quae illi ad Bor. perpetuo adhaeret, nam ibi iam incipit mare Congelatum: dicitur etiam Snelandia, a nive, et Gardartsholm, a Gardarto eius inventore; quibusdam videtur esse Thule veteribus cognita, sed his Saxo Grammaticus, Crantzius, Milius Iovius, et Peucerus refragantur. Est extensa ab Ortu in Occ. Patet in longit. 100. mill. Germ. ut vulgus scriptorum habet, his addit 44. Angrimus Ionas Islandus. Baudr. longam facit 200. leuc. Gall. latam 100. circiter. Sita est non sub Meridiano primo, ut notant aliqui, sed octavo inde gradu: satis culta et fertilis versus oramlitor. pro maiori parte in mediterraneis inculta est et montosa, praesertim versusplagam Sept. ob austera spiracula venti Circii, quinec frutices, ut tradit Olaus. elevari permittit. Huc Norvegii tyrannidem Haraldi fugientes,
migrârunt, Duce Ingulfo. A. C. 860. Subest regno Norvegiae, inter quam et Groenlandiam sita est, ab A. C. 1260. quo primum buic homagium incolae praestitêrunt, quâ ratione Rex Daniae, (a quorum no Canuto iam cum Orcadibus subacta fuit, A. C. 1062.) qui et Norvegiae, eo quotannispraefectum mittit, cui nunc obe diunt, ut quondam suis Episcopis: a quibusad Christianam fidem, sub Adelberto Ep. Bremensi, conversi fuêre: Canutus Vandalo rum Rex hîc, ut et in Dania, Suecia, Norvegia ac Groenlandia, Episcopos instituit, A. C. 1133. Quadripartitâ distinctione dividitur secundum quatuor mundi plagas, in Occid. quadrantem, s. Vestlendingafiordung, incolis: in Orient. quadrantem, Austlendingasiordung: in Sept. Nordlendingasiordung, et Mer. Sudlendingasiordung. Duos habet Episcopatus cathedrales, Holam, et Scalholt, cum scholis utrique adiunctis. Moneta carentsua et urbibus, nam montes habent pro urbibus, et fontes pro deliciis, ita tradente Crantzio, qui specus eos plerumque habitare dicit, ad montium latera excavatis mansiunculis, imprimis tempore brumali, quod Olaus quoqueasserit. Ex ossibus piscium domos construunt, penuriâ lignorum: quibus etiam in farinam subactis, panis loco vescuntur: lingua utuntur Cimbrica, sive Germanica veteri, quâ sacra Biblia interpretata typiselegan tissimis sunt ex cusa A. C. 1584. Praeter equos et boves nullum armentum apud hos est: praeter Betam et Iuniperum nullam ferè arborem habent: at graminis adeo fecundum solum, ut nisi pecus a pabulo interdum arceatur, ab aruina ne suffocetur, periculum sit. Boves et vaccae hîc omnes cornibus carent, ex Orientalis et Borealis ins. plaga: ibidem sunt montis ignivomi, quales sunt Hecla, Crucis, Helga: Ibi insignes catelli quoque, Militensium aemuli, falcones, ursi albi. Incolae robusti et feroces. Porro Spiritus in hac ins. s. umbrae comperiuntur, se exhibentes manifestos humanis in ministeriis, s. alio violento casu enectorum, ut refert idem Olaus: Fons est, qui fumigantis aquae vitio naturalem cuiuslibet rei originem demolitur, et quidquid fumi huius exhalatione respergitur, in lapideae naturae duritiem transmutatur, forma duntaxat superstite: Est fons postilentis undae, quem qui gustaverit, perinde ac veneno posternitur. Sunt latices Cerealis poculi proprietatem imitantes. Sunt et ignes, qui cum linum cousumere nequeant, aquae mollitiem depascuntur. Sed qui omnia huius ins. insolita naturae miracula cognoscere desiderat, adeat Albert. Crantzium, Saxonem Grammaticum. Ioh. et Olaos Magnos Ioh. Matal. Metell. Urbes praecipuae sunt Hola et Schalorum, et Besteda arx, ubi Prorex Ins. commoratur. Baudr. Ortel. Magin. Mercat. Cluv. Strabo l. 4. Quibusd. Islandia Thule Vett. est. Vide Thule. Ei communi iurisdictionis vinculo cohaerent Ins. Ferrenses et Schetlandicae, avium proventu non ignobiles: Itidem sub Danorum Rege: ut terra
Sanct Theylige Land, haud procul ostio Albis sita. Vide quoque Georg. Horn. Orbe Imp. p. 357. cum Notis Ioachemi Felleri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Islandia — V. «espato de Islandia, liquen de Islandia». * * * Islandia. □ V. espato de Islandia. * * * La República de Islandia (en islandés Lýðveldið Ísland) es un estado insular que forma parte de Europa y que se encuentra ubicado al norte del océano… …   Enciclopedia Universal

  • Islandia — Islandia, NY U.S. village in New York Population (2000): 3057 Housing Units (2000): 1031 Land area (2000): 2.232055 sq. miles (5.780996 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 2.232055 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Islandia — ist der Name folgender Orte: Islandia (Florida), Kleinstadt in Miami Dade County, Florida, USA Islandia (New York), Kleinstadt in Suffolk County, New York, USA Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort… …   Deutsch Wikipedia

  • Islandia, FL — U.S. city in Florida Population (2000): 6 Housing Units (2000): 5 Land area (2000): 6.452033 sq. miles (16.710688 sq. km) Water area (2000): 59.941466 sq. miles (155.247678 sq. km) Total area (2000): 66.393499 sq. miles (171.958366 sq. km) FIPS… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Islandia, NY — U.S. village in New York Population (2000): 3057 Housing Units (2000): 1031 Land area (2000): 2.232055 sq. miles (5.780996 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 2.232055 sq. miles (5.780996 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Islandia — ☛ V. espato de Islandia …   Diccionario de la lengua española

  • Islandia — Ísland Islandia …   Wikipedia Español

  • Islandia — is one of the Latin names of Iceland. It could refer to:* Iceland * Islandia, Florida, United States * Islandia, New York, United States * Islandia (book), by Austin Tappan Wright * Islandia , a computer game by Julian Gollop …   Wikipedia

  • Islandia — Original name in latin Islandia Name in other language State code US Continent/City America/New York longitude 40.80426 latitude 73.169 altitude 21 Population 3335 Date 2011 05 14 …   Cities with a population over 1000 database

  • Islandia (novel) — Islandia is a 1942 novel written as a hobby over a long period of time by Austin Tappan Wright, a U. C. Berkeley Law School Professor. It was edited down by a third, by his wife and daughter, and published eleven years after the author s 1931… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”